- RAPA
- RAPAinter hortensia, pluribus memorantur Plinio, qui a frumento protinus, aut certe faba, illa dicenda esse, quando alii usus praestantior ab his non est, ait l. 18. c. 13. Ubi, postquam quadrupedes alitesque ex iis commodum aliquod capere, dixit, addit: In cibis quidem nostris pluribus modis commendantur, durantque ad alia, sinapis acrimoniâ domita, etiam coloribus picta, praeter suum, sex aliis, purpur eô quoque: neque aliud in cibis pingi decet. Ibidem palmam in Nursinoagro nascen tibus, et eorum nonnullis 40. librarum pondus tribuit etc. Coeterum Rapis, aut milio, aut panico, restibilem agrum faciebant Veteres. Plinius, Si fuerit illa terra, quam appella vimus teneram, poterit sublatô hor deô milium seri. Eô coniditô rapa: his sublatis hordeum rursus veltriticum, sicut in Campania. Sublectô nempe hordeô, quod est ex genere farrei spici, milium serebatur sequente annô; iterum sequente, rapa; quibus sublatis et praeparatô per annum novali rursus hordeum vel triticum. Sic quadrienn ium int ererat inter farrei spici utramque sationem: qui ordo obtinebat, in optimis ac pinguissimis arvis, qualia erant Campaniae. Quâ porro superstitione seri rapa con sueverint, docet idem, c. 13. l. cit. Ferunt subtili observatione, quot â Lunâ praecedente hieme nix prima ceciderit, si totidem luminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire provenire. Vide de conditura illorum Columellam, l. 12. c. 54. et Dioscoridem, qui muriâ condiri scribit etc. Nec omittendum, quod rapa in Vespasianum, ius in Foro dicentem, Adrumetis seditione obortâ, iacta legimus, apud Suetonium, in eo, c. 4. de quo contumeliae genere supra passim: uti de rapo e plumbe Apollini Sacrato, infra Raphanus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.